'Aliquem caudam sustulisse oportet, dixit Ior. 'Sic agit vulgus, subjunxit, longum post silentium.

Pu sensit sibi aliquid auxiliare dicendum esse, sed ignorabat quid. Decrevit igitur, dicendi vice opiferum quid facere.

'Ior mi, dixit sollemniter, 'egomet, Winnie ille Pu, caudam tuam reperiam.

'Gratias tibi ago Pu, respondit Ior. 'Fidelis amicus es, dixit. 'Nonnullis dissimilis, dixit.

Itaque Winnie ille Pu caudam Ioris quaesitum abiit. Erat dies vernus iucundus in silva, cum exiret. Nubeculae tenerae feliciter in coelo caeruleo ludebant, modo sese sub solem insinuantes, quasi si eum extinguere vellent, modo repente delabentes, ut aliarum partes venirent. Trans eas et inter eas sol lucidum fulgebat. Vetus pinetum prope ornamentum viride et novum sicut acu pictum quod fagi tam lepide induerant miserum et vetustum apparebat. Per lucum et silvam ursus iter fecit. Descendit clivos erica et vepribus indutos, transivit alveos saxosos rivulorum, scandit ripas arduas et glareosas, et ad extremum fessus et fame confectus ad silvam Centum Jugerum pervenit. In silva autem Centum Jugerum Bubo habitabat.

'Si quis quid de qua re scit, ursus secum meditatus est, 'Bubo est, qui aliquid de aliqua re non ignorat, dixit. 'Nisi forte Winnie ille Pu non vocor. Sed vocor, dixit. 'Denique!

Bubo 'ad castaneas' venusta et vetusta quadam domo habitabat, quae domibus aliorum maior erat, aut saltem urso ita apparebat, quia et pulsatorem ostii et funiculum tintinnabuli habebat. Infra pulsatorem libellus erat cum hac inscriptione fixus:

CUESO SONA AES SI RSPONSM VIS.

Ifra funiculum tintinnabuli libellus autem erat cum hac inscriptione fixus: CUESO PULSA SI RSPONSM NON VIS.

Has inscriptiones Christophorus Robinus, qui solus in silva ortographus erat, manu scripserat. Nam Buboni, quamvis multis sub aspectibus sapiens esset, aptus ad nomen suum legendum et emendate BBO litteras faciendum, minus prospere succedebat verba implicata sicut 'MORBILLI’ et ’PANISTOSTATUS CUM BUTYRO’ scribere.



16 из 63